ch. 8
Han.8.1
At Hannibal anno quarto, postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus,
cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum,
si forte Karthaginienses ad bellum inducere posset
Antiochi spe fiduciaque, cui iam persuaserat ut cum
exercitibus in Italiam proficisceretur. huc Magonem fratrem excivit.
Han.8.2
id ubi Poeni resciverunt, Magonem
eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena. illi
desperatis rebus cum solvissent naves ac vela ventis
dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. de Magonis interitu duplex memoria prodita est: namque
alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum eum
scriptum reliquerunt.
Han.8.3
Antiochus autem si tam in gerendo bello consiliis eius parere voluisset, quam in
suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam in Thermopylis de summa imperii dimicasset. quem etsi
multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re.
Han.8.4
praefuit paucis navibus, quas ex Syria iussus erat
in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem
in Pamphylio mari conflixit. in quo cum multitudine
adversariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem
gessit fuit superior.